HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XV: De septuaginta filiis Achab, et eorum morte, et de morte Jehu

#IV Reg. X

Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Et scripsit Jehu ad nutritios eorum, et ad optimates civitatis dicens: Eligite quem vultis de filiis Achab, et constituite regem super vos, et pugnate pro domo Domini vestri. Qui perterriti rescripserunt ei: Servi tui sumus, fac quod tibi placet. Et scripsit eis secundo: Si mei estis, tollite capita filiorum Domini vestri, et venite ad me cras in Jezrahel. Et sic factum est. Et attulerunt capita in cophinis ad Jehu. Qui mandavit ne introducerentur ad eum, sed juxta introitum portae ponerentur ad duos acervos, usque mane. Cumque mane intuerentur capita, dixit Jehu ad populum: Justi estis. Quasi dicat: Comparatione istorum qui septuaginta occiderunt, justi estis, qui non nisi Joram et Jezabel mecum occidistis. Vel potius Samaritas qui eos occiderant, commendavit. Quasi diceret: Juste fecistis implendo verbum Domini: quod videtur velle littera sequens, addit enim: Si ego interfeci Dominum meum, quis percussit eum et istos? Dominus fecit quod locutus est in manu Eliae. Tunc percussit Jehu omnes reliquos de domo Achab in Jezrahel, et optimates ejus, et notos et sacerdotes, et ibat in Samariam. In via vero obviavit quadraginta duobus fratribus Ochoziae regis Juda, qui descendebant ad salutandos Joram et Ochoziam; nescientes quod occisi essent, et occidit eos Jehu. Tunc egressus est in occursum Jehu Jonadab, filius Rechab, et benedixit ei pro ultione Domini quam fecerat. Quem impositum currui suo, duxit Jehu in Samariam, et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab, usque ad unum. Congregavit ergo Jehu populum Samariae, et ait in dolo. Ampliare volo cultum Baal, vocate omnes prophetas ejus et sacerdotes. Quicunque defuerit, non vivet. Sacrificium enim grande est mihi Baal, et venerunt omnes servi Baal, nec unus defuit, et repleta est domus Baal. Et ait Jehu his qui erant super vestes: Date vestes omnibus servis Baal. Et dederunt. Cumque perscrutatus esset Jehu diligenter, ne quis deesset, vel alius interesset, dixit militibus suis. Ingredimini et percutite eos, nullus evadat. Et percusserunt eos, statuamque Baal comminuerunt, et destruxerunt templum ejus, et fecerunt pro eo latrinas, id est subterraneos cuniculos ad mundandas vias urbis. Et delevit Jehu Baal de Israel. Verumtamen a viis Jeroboam non recessit, et ait ei Dominus: Quia fecisti quae in corde meo erant contra domum Achab, filii tui, usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Et mortuus est Jehu et sepultus in Samaria, cum regnasset viginti octo annis, et regnavit pro eo filius ejus Joam, vel Joaham, vel Joachaz.